Liber Job*

Caput 5: Versus 19

In sex tribulationibus.Ibid.Senario, quem septimus sequitur, praesentis vitae operatio et discursus signatur: quia, sexto die Deus omnia perficiens, hominem condidit, et septima quievit, qui non habet vesperam, id est, finem; in septima ergo tribulatione liberat, ne in septima malum attingat: quia hic paterne erudiens atterit, sed in die judicii a verbere abscondit.
(* Traductions européennes)